Schriftzug
Geschichte(n) -> 1779 Geschichte des neuen Friedhofs in St. Wendel -> Historia Coemeterii novi, benedicti ad Sanctum Wendelinum Anno 1779

Historia Coemeterii novi, benedicti ad Sanctum Wendelinum Anno 1779. Die 29na Julii.

 

Cum A° 1773, praesente ad Sanctum Wendelinum R(everendissi)mo, et

Ill(ustrissi)mo Joanne Nicolao ab Hontheim, Serenissimi Archiepiscopi,

et Electoris Clementis Wenceslai Suffraganeo Trvirensi,

sub Praedecessore meo Henrico Josepho Braun p(iae) m(emoriae) Parocho ad Sanctum

Wendelinum, ratione Veteris Coemeterii, Ecclesiae Parochiali contigui,

variae, et a variis motae fuissent querelae, inter quas hae facile erant

praecipuae: quod Coemeterium istud Cadaveribus mortuorum undique

nimis esset oppletum, et pro multitudine Parochianorum, numero

in dies accrescentium, angustius, et malignis exhalationibus suis civium

sanitati periculosum, R’mus Suffraganeus in eam partem tractus

est, ut, Pastore, et plerisque Synodalibus consentientibus, et subscri-

bentibus, Structura Coemeterii novi decerneretur.

Locus eum in finem designatus et electus est Campus extra superiorem

Urbis Portam, Muro Civitatis ad Sinistram adjacens, satis amplus;

hic undique Muro, sed male coementato, et ex parte super arenam

erecto, intra Biennium cinctus, jam ad accipiendam Benedictionem

circa meum in Parochiam ad Sanctum Wendelinum Ingressum, Festo

Sancti Joannis Baptistae Annp 1775 p(a)ene paratus videbatur.

Verumtamen quo minus eo procederetur, diversae obstabant Difficultates,

et Quaestiones prius solvendae, ne pretiosis deinde litibus Ecclesia

cum Parochianis necesse haberet conflictari.

Quaerebatur autem primo: quis fundum a Proprietariis, soluto

pretio, coemeret; Deinde quis sumptus in Structuram expensos

solveret; tum, in quem Onus novi Caemeterii deinceps in suo Statu

conservandi recideret: quas Difficultates et Quaestiones, cum Rmo

consistorio Trevirensi decidentes iteratis Literis, et Petitionibus

proposuissem, res in longum protracta est, et lapso interea plus quam

Biennio, constitutus ea in Causa Commissarius fuit R. D. Wagener,

Pastor in Neunkirchen, sed Conatu irrito. Quare Veteri

Coemeterio aptum novis sepulcris Locum denique negante, res tota

per libellum supplicem /: quem communi Consilio Nobilis Dominus

Josephus Damianus D’Hame, Satrapa ad Sanctum Wendelinum, et

Ego Confluentiam direximus:/ Serenissimo Archiepiscopo est transscripta,

ut Altissimo Ejusdem, et ultimato Judicio definiretur; et definita fuit

non multo post per Sententiam de 20ma Julii 1779 hujus tenoris:

„Ut Sumptum in Structuram Novi Coemeterii tam pro comparando

Fundo, quam pro circumducendo Muro, et reliquis Necessariis hactenus

expensorum, aut forte etiamnunc expendendorum una tertia Pars

ex Fabrica Ecclesiae, altera ex Reditibus Civitatis, Tertia et

Ultima a Parochianis solvatur. Conservatio autem novi hujus

Coemeterii in futurum, soli /: ut antiqua hic habet consuetudo:/

Fabricae Ecclesiae incumbat. Cujus Decreti Executio Parocho Loci,

et respective Satrapae fuit demandata.

Addebatur, ex Mandato Serenissimi speciali, facultas cum Decreto, ut

ad Benedictionem Novi Coemeterii sine mora procederetur.

Quare cum perlata ad me essent 25ta Julii 1779, designata est

Solemni Benedictioni Dies Jovis subsequens, quae reat 29na Julii,

Anni ejusdem; qua Die Coemeterium novum, ritu in Agendis

novissimis praescripto, praesentibus Clero, Magistratu et Populo

multo, a me Martino Bender pro tempore Parocho ad

Sanctum Wendelinum fuit benedictum, et confectae sequentes

Tres Inscriptiones Chronologicae: 1ma: fabrICa noVI CoeMeterII,

hagIo WenDaLInIanae VrbI, gentIqVe sVrgens. 2da: IVssV

ArChIepIsCopI TreVIrensIs, et ELeCtorIs CleMentIs

WenCesLaI, prInCIpIs regII. 3tia: IbI, IaM

DICIt spIrItVs, Vt reqVIesCant a LaborIbVs. Apocal. 14, V. 13

Praeterea in Clementissima Serenissimi Archiepiscopi, et Electoris Ordina-

tione circa mortuorum sepulturas, et Exequias, typis data Anno 1778,

et promulgata ad Sanctum Wendelinum Festo Sanctissimi Corporis Christi

Anno eodem, statutum est § 26, ut in Coemeteriis novis tam erectis,

quam erigendis sepulchra ordine continuo, ut funera dabant, et non

perturbato, sibi succedant, appositis perpendiculariter ad sepulcra

lapidibus mortualibus in formam Crucis formatis, et numeris suis ex

ordine rite distinctis: qui numeri una cum Nomine, et Cognomine

Personarum in Sepulcris jacentium Registro mortuorum ex Mandato

Serenissimi sunt inferendi.

Quare Registrum mortuorum in eam formam, quae hic sequitur a

pagina 41, transformavi. Martinus Bender Pastor ad Sanctum

Wendelinum m. pr.

NB. 1mo Initium sepeliendi Adultos sumptum est ex ea parte, quae Coemeterium

ingredientibus est ad dexteram, et quia circa Crucem ad inferiorem murum

positam terra erat petrosior, coeptum est circa medium Coemeterii, et

sepulchra formata sunt a via media versus murum lateralem dando

singulis in longitudine pedes septem, et in latitudine tres.

2do Initium Sepulturae Parvulorum sumptum est ex Parte sinistra incipiendo

a Cruce infra posita, et dirigendo sepulchra per lineas rectas versus Moenia

Civitatis. Horum sepulcris nec Crux, nec numerus apponitur.

Adde.                   Decennio post, nempe Anno 1789 Lis ratione Muri magna parte collapsi

Vide insuper     Conductoribus, qui eum primo extruendum susceperant, intentata, in hujate

pag. 124               Judicio finita fuit, et iidem Conductores aut ad extruendum secundum regulas

                               Artis Murum, aut ad transigendum desuper cum Ecclesia, Civitate et Parochia

                               condemnati. Transactione itaque cum iis inita, Murus de Novo instructus

                               fuit, excepta ea parte, quo reliquum Altitudine magnopere superat, et

                               via horizontali oppido adjungitur, ubi Coemeterium ex una parte ad

                               18 Pedes, in latitudine ad 12 Pedes ex altera --?—fuit; quod novum

Incrementum, impetrata prius facultate, benedictum a me fuit die

3tiaXbr.1789

M. Bender Pastor m.pr.

Vide insuper Pagin. 124.

 

Addenda

Ad Historiam Coemeterii Novi, descriptam

Paginis 38 – 39 – et  40 hujus libri

 

Cum Incrementum novi Coemeterii Die tertiâ Decembris

Anno 1789 /: juxta dicta pag. 41 :/ a me benediceretur,

suprema ejus Pars, ubi murus minor majorem, et

altiorem murum versus urbem tangit, longa Pedes

duodecim, et lata duodecim, Benedictionem non

accepit, utpote destinata Infantibus sine Baptismo

deinceps morituris, inhumandis, qui ante non sine

Indecentia, in Crypta Sacelli hujus Urbis deponebantur,

et non raro canibus, aut cattis irrepentibus, in

praedam cedebant        -             Martinus Bender, Pastor m.pr.

Historische Forschungen · Roland Geiger · Alsfassener Straße 17 · 66606 St. Wendel · Telefon: 0 68 51 / 31 66
E-Mail:  alsfassen(at)web.de  (c)2009 hfrg.de

Diese Website durchsuchen

Suchen & Finden  
erweiterte Suche